monumenta.ch > Plinius > sectio 135

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 135
{LI} Sotacus et alia duo genera fecit cerauniae, nigrae rubentisque [similes eas esse securibus]. ex his quae nigrae sint ac rotundae, sacras esse; urbes per illas expugnari et classes; baetulos vocari; quae vero longae sint, ceraunias. faciunt et aliam raram admodum, Magorum studiis expetitam, quoniam non aluib inveniatur quam in loco fulmine icto.